- HARDECCIA
- HARDECCIAComitatus Germ. qui titulus saeculo decimo tertio in Mansfeldia familia, unâ cum altero Burggraviorum Magdeburgensium, reperitur; quâ vero ratione ex illa migraverit, minus compertum est. Post haec tabulae Hardeccianae hodiernam familiam ex Dominis Prueschenkiis de Stettenberg, quorum sator Ulricus Annam Burggraviam Magdeburgicam atque Comitem Hardecciae uxorem principio sec. 14. habuerit descendere testantur: in quibus Henrico Comitatus in Comitiis Wormatiensibus concessus est, A. C. 1494. unde deinceps nomen eorum in subscriptionibus Comitialium actorum reperitur et assignatus contributionis ad Imperii necessitates modus est, donec ab Austriacis eximerentur. Qui nunc superant, patrueles sunt, Iulio et Philippo geniti: Phil. duasuxores, habuit, et ex posteriore Eva maria Sinzendorfia, suscepit Aug. (qui nat. A. C. 1644. Obiit Argentinae A. C. 1665.) et... Sorotem eius quorum progenitores sic habent. Steph. Prueschenk Dn. in Stettenberg, ex Margaretha de Reicheneck, genuit Henric. Com. ab Hardeck, qui Elisabethae de Rosenber maritus, fil. habuit Iulium, Defunctum A. C. 1557. Hoc et Gertrude Eberstenia, genirus Henricus, uxorem habuit Annam Mariam de Turri, ex ea pater Georgii Friderici: qui ex Sidonia de Herberstein Phil. praefatum suscepit. Vide Phil. Iac. Spener. Theatr. Nobil. Europ. Part. II. p. 137.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.